PRAEDA

PRAEDA
PRAEDA
in publicis belli actibus Populi romani fuit, cuius dispensandae arbitrium aliquod Imperatoribus belli quidem concedebatur, ita tamen ut rationes reddere tenerentur, ne in Peculatus crimen inciderent. Sic Scipionem Africanum seniorem. a Poetilio Tribuno Pleb. ut pecuniae Antiochenae praedaeque eô bellô captae rationem redderet, appellatuim, exsurrexisse, et prolatô e sinu togae librô. rationes in eo scriptas esse dixisse: mox, ut palam recitaretur et ad Aerarium deferretur, iussum, discidisse coram suis manibus et concerpsisse, legimus apud A. Gellium, l. 4. c. 18. Et quidem Romani Diis suis, ut Apollini, Herculi, Iovi Feretrio, decimam de Praeda sacraverunt, quod et Graeci fecêre Carthaginensesque: imitatione haud dubie Hebraeorum, apud quos iam Abrahamus de spoliis, quae a quinque Regibus acceperat, decimam Deo dedit, Gen. c. 14. v. 20. Unde divinitus ius Praedae, inter naturales terminos, probatum esse, perspicuum est. Haec cum iure Gentium capientis esset, lege civili publica facta est: non tantum apud Romanos, ut dictum, sed et apud Graecos, Spartianosque inprimis, ubi publici officii nomen fuisse, Λαφυροπῶλαι, i. e. Praedae venditores, indicat Plut. in Lysandro: Troianos item, Persas, Afros, Francos veteres aliosque. Imo non solum rationem eius apud Romanos belli duces reddebant. sed et qui sanctissimi eorum esse aut credi volebant, ne attingebant quidem eam, sed sive pecunia erat in Praeda, eam iubebant a Quaestore Populi Rom. percipi; sive res aliae eas per hastam venundari: ubi redactam pecuniam Manubiarum nomine significatam, favorinus apud Gallium sensit. Vide supra in hac voce. Haec pecunia per Quaestorem in Aerarium deferebatur, prius tamen, si res triumphi esset, ostentata publice. Vide Liv. l. 4. de C. Valerio Consule, c. 53. Velleium Paterc. l. 2. c. 40. de Pompeio, ciceronem de se ipso l. 2. Ep. 7. ad Sallustium etc. Atque id antiquis ac melioribus temporibus fuit maxime usurpatum, quo Plautus respiciens sic ait in Bacchidib. Actu 4. sc. 9. v. ult.
Nunc hanc praedam omnem iam ad Quaestorem deferam.
Et de hominibus captivis similiter in Captiv. Actu 1. sc. 2. v. 2.
Quos erui de praeda, de Quaestoribus.
Sed alii sine Quaestore Praedam ipsi vendebant et referebant in Aetarium, ut a Tarquinio Rege iam olim victis Sabinis, et a Romulio ac Veturio Consulib. factitatum legimus, apud Dionys. Halicarnass. l. 1. et 3. unde toties occurrit, quantum Ducum quisque ex triumphis Italicis, Africanis, Asiaticis, Gallicis, Hispanicis in Aerarium per se, aut Quaestorem retulerit. Praeter Deos autem (quibus vel res ipsae datae, ut spolia, quae Romulus Iovi Feretrio suspendit; vel redacta inde pecunia, ut ex Pometinis manubiis Superbus templum Iovis in monte Tarpeio construxit, apud eund. Vide quoque paulo supra) Militibus praedam dare priscis Romanis ambitiosum videbatur: uti Sextus, Tarquinii Superbi fil. sed Gabiis profugus, praedam militi dilargitus dicitur ut eô modô potentiam sibi conciliaret, appiusque Claudius in Senatu similem largitionem arguit, ut novam, prodigam, inconsultam, Liv. l. 5. Interim et hic ipse stipendiorum ratione dividi illam militi volebat, si illud obtinere non posset, ut redacta inde pecunia in Aerarium deferretur, loc. cit. quem dividendi ordinem accurate explicat Polybius, l. 10. Interdum vero non ipsa praeda, sed redacta inde pecunia eius locô militibus donabatur, idque inprimis in Triumpho: ubi simplex Pediti, Centurion???
duplex, Equiti triplex; Interdum simplex Pediti, Equiti duplex; Alias simplex Pediti, duplex Centurioni, Tribuno et Equiti quadruplex dabatur: Vide Sueton. Caes. c. 38. et Appianum, Civil. l. 2. Meritorum etiam saepe ratio habita: Sicut Marcius, quod fortiter fecisset, ex praeda Coriolana donatus est a Posthumio: Utrôvis modo fieret divisio, licebat Imperatori ἐξάιρετον, h. e. praecipuum sibi accipere, quantum vellet: i. e. quantum arbitraretur aequum: quod et aliis interdum virtutis ergo concessum esse, docet Eurip. Troadibus: Ascanius item apud Virg. l. 9. Aen. v. 270.
—— Ipsum illum clypeum cristasque rubentes
Excipiam sorti. ——
Sic Pausaniae, post in Plataeis proelium, eximia data, mulieres, equos, camelos, narrat Herodotus: Eôdem modô Ocrisiam Corniculanam praecipuam accepit Tullius Rex ut alios praeteream. Et hanc Imperatoris portionem sunt qui potius significatam volunt Manubiarum nomine, quos inter est Asconius Pedianus. Laudatiores tamen, qui ius suum remittentes nihil de praeda ceperunt, qualis Valerius Publicola, Fabricius, M. Porcius Cato in Hispaniensi victoria, apud Livium l. 4. et Plut. in Catone: ad quam laudem proxime accesserunt, qui praedam delibârunt modice, ut Pompeius a Catone laudatur, apud Lucanum, l. 9. ubi de ipso v. 197.
—— —— Plura retentis
Intulit.
Porro interdum et absentium habita ratio, ut captô Anxure constituit Fabius Ambustus, Liv. l. 4. interdum quorundam quamvis praesentium non habita, ut Minutiani exercitus Dictatore Cincinnatô. Quod autem ius vetere Rep. Imperatores habuêre, id post occupatam Remp. ad Magistros militum delatum esse, ex Codice Iustin. apparet, Sed et iam olim divisio haec saepe in calumniam patuit, quasi eâ ratione Duces privatam gratiam captarent, quô nomine accusati Servilius, Coriolanus, Camilllus, quasi amicis et clientibus de publico largientes: qui tamen ipsi contra publicô se tuebantur bonô, Dionys. l. 4. aliquando vero diripienda Praeda militi concessa est, aut in populatione, aut post proelium, oppidive expugnationem, quod antiquis saeculis rarius, nec tamen exemplis caruit. Nam Suessam Tarquinius, Militi diripiendam dedit: castra Aequorum Q. Servilius Dictator: Veios urbem Camillus: castra Volscorum Consul Servilius. Permisit quoque direptionem L. Valerius in agro Aequorum, Q. Fabius fusis Volscis captaque Ecetrâ, mox alii saepe. Vide quae de Paulo Consule qui Perseum: de Lucullo, qui Tigranem vicerat, Liv. habet l. 16. et appianus Mithrid. Neque vero militi solum de Praeda datum, sed et his, qui tributum ad bellum contulerant, tantundem nonnumquam redditum: Ludi quoque interdum ex manubiis instructi sunt. Socii insuper in Praedae partem resepti, ut de Latinis docet Liv. l. 4. Sic in bello, quod Aetoli gerebant, adiutoribus Romanis, Aetolis quidem Urbes et agri, Romanis autem captivi et res mobiles cesserunt: Demetrius quoque, post victoriam de Ptolemaeo, partem praedae Atheniensibus dedit. De subditis, exemplum est in populo Hebraeo, apud quem pars Praedae dimidia cedebat his, qui fuerant in procinctu, Numer. c. 31. v. 27. 47. 1. Sam. c. 30. v. 22. etc. In bellis civilibus plus indulgeri coepit militi. Namque a Sullano milite Aeqvulanum direptum legas: et Caesar, post pugnam Pharsalicam castra Pompeiana militi permisit, cum hoc dicto, apud Lucan. l. 7. v. 738.
—— Superest pro sanguine merces,
Quam monstrare meum est, nec enim donare vocabo,
Quae sibi quisque dabit.
Bruti et Cassii castra diripuerunt Octaviani et Antoniani milites. Bellô civili aliô, Flaviani ad Cremonam ducti, quamquam instabat nox, Coloniam divitem festinabant impetu capere; veriti alioqui, ne opes Cremonensium in sinu Praefectorum Legatorumque essent, gnari scil. ut tacitus ait, Histor. l. 3. c. 19. Expugnatae Urbis praedam ad militem, deditae ad Ducem pertinere. Quod languescente disciplinâ eo libentius concessum militi, ne manente periculô, omissis hostibus, praeda manus impediret, quod plurimas saepe victorias corrupit. Vide Tacitum. Annal. l. 13. et 14. Erant vero quaedam tam exigua, ut publicari digna non essent quae ubique solebant capientes sequi. Populi concessu. talia vetere Rep. hasta, hastile, ligna, pabulum, uter, follis, facula et si quid minoris esset nummi argentei; unde has exceptiones sacramento militari (quô militi imperatum. ne quid tolleret in exercitu decemque mill. p. prope, quod pluris sit nummi argentei, aut si sustulisset, ad Consulem proferret, aut triduô proximô profiteretur) additas apud A. Gellium l. 16. c. 4. legimus. Cui non dissimile est, quod nautis etiam stipen liô militantibus hodie conceditur. Galli despoliationem, aut pilagium vocant, et eô comprehendunt vestem, aurum quoque et argentum, intra 10. scutatos. Alibi pars aliquota praedae militibus datur, ut in Hispania modo quarta, modo tertia, alias dimidia penes Regem manet: et septima, interdum decima, penes Ducem exercitus, cetera sunt capientium, exceptis navibus bellicis, quae totae Regi cedunt. Apud Italos vero operae periculi sumptuumque habitâ ratione, captae navis pars tertia cedit Domino navis victricis; tantundem ferunt, quorum merces in navi erant; tantundem hi. qui pugnaverunt. Nec non et illud accidit, ut qui suô periculô ac sumptu bellum ministrant, non totam praedam auferant, sed partem debeant publico, aut ei qui ex publico ius suum trahit. Sic apud Hispanos si in bello naves privatis sumptibus instruantur, de praeda pars Regi, pars et maris Praefecto debetur. Galliae moribus decimam fert Praefectus maris, uc et apud Hollandos: sed hîc quinta prius Praedae pars a Rep. deducitur. Terrâ vero passim nunc usurpatur, ut in direptionibus
oppidorum et proeliis suum quisque faciat, quod cepit: in excursibus vero capta communia fiant eorum, qui in comitatu sunt, inter ipsos pro dignitatis ratione partienda. Vide Hug. Grotium ae Iure pacis et Belli, l. 3. c. 6. ubi et hoc notat, homines captivos, armenta ac greges Graecis λέιαν: quae durante certamine eripiebantur hosti, σκύλα: quae post certamen, λάφυρα vocata esse. De praedandi licentia, inter varias olim hodieque Gentes usitata, Vide Eundem, l. 2. c. 15. §. 9. et supra, in voce Piratica: adde quae dicemus infra, voce Sector. it. Spolia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Praeda — (lat.), Beute; Praedator, Beutemacher, Räuber; Praedatoria navis, ein Kaperschiff …   Pierer's Universal-Lexikon

  • praeda — index plunder Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Praeda canum lepus est. — См. На трусливого много собак …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Non habet inventus sordida praeda bonos. — См. Зле приобретенное зле и пропадет …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • ACTAEON — I. ACTAEON Melissi Corinthii fil. aequalium suorum longe formosissimus ac pudentissimus: cuius multi amatores fuerunt, prae ceteris Archias de Heraclidarum familia, divitiis et opibus super ceteros Corinthios pollens: quem cum pellicere non… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • proie — [ prwa ] n. f. • preie 1120; lat. præda 1 ♦ Être vivant dont un prédateur s empare pour le dévorer. Attendre, épier, guetter la proie, être à l affût d une proie. Chasser, poursuivre, saisir sa proie. « Alors soudain la bête a bondi sur sa proie… …   Encyclopédie Universelle

  • BUNDIUM vel BURNUM — BUNDIUM, vel BURNUM Hunc locum in Aquitania Normannorum latrocinia nobilitârunt. De Nordmannia 13. piraticae naves egressae, tandem in Aquitanico litore prosperis usae successibus, vicô quôdam, qui vocatur Bundium (alias Buin) ad integrum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DECIMAE — I. DECIMAE Saladinae, al. Saladinides dicuntur, quae in Concilio Basil. A. C. 1188. Philippo Francorum Regi in oppugnationem Saladini, Mahometani Principis, fuêrunt concessae. Huiusmodi etiam obtinuit Rex Angliae Richardus I. teste Mathaeo Paris …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MANUBIAE — praeda quae manis capta est A. Gellio l. 13. c. 24. Nonio, manus exuviae; Isidoro sic dictae sunt, quod manibus detrahuntur. Asconius Paedianus in 3. contra Verrem, auctor est, Veteres manubias dixisse spolia quaesita de vivo hoste nobili per… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pradă — PRÁDĂ, prăzi, s.f. 1. Faptul de a prăda; prădare, jefuire, jaf; devastare. 2. (concr.) Totalitatea bunurilor materiale şi (în trecut) a persoanelor luate de cel care pradă (mai ales în timp de război). ♢ loc. vb. (înv.) A face pradă = a prăda. 3 …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”